monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 11 > bnf10439.175 r > sectio 5 > bsbBSB-InkG-296GW11398.215 > sectio 127 > bsbClm4541.533 > sectio 88 > sectio 2 > sectio 119 > sectio 30 > sectio 55 > sectio 47 > sectio 187 > sectio 39 > bavPal.lat.281.536 > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 67
Ostium enim rectitudinis per fidem non ingrediuntur, nec per famam bonorum operum egrediuntur; quoniam fures sunt, et per proprietatem voluntatis suae, mactant et perdunt, quod volunt; quia hypocritae sunt, legem sibi in perditionem evertentes. Vos autem qui in magistrali doctrina velut luna et stellae audientibus estis, quibus tamen magis propter honorem et divitias saeculi, quam propter Deum, Scripturam ruminatis, audite et intelligite, quod multo plus necessarium esset, ut nocturnas tenebras errantium et infidelium hominum scinderetis, qui ignorant in qua via ambulent, quatenus illos per fidem ad nos traheretis.